monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 12, 3
Fugiebat enim, quia praeceptum divinum est non exspectare persecutores. Nam qui in persecutione comprehenduntur, fortiter ferre iubentur. Gazaei siquidem et Alexandrini contra Christianos talia gessisse noscuntur. Sed Heliopolitani et Arethusii Syriam habitantes, ad tantam venere crudelitatem, sicut illorum temporum homines explanaverunt, ut sacras virgines insolitas a populo videri, publice nudatas stare cogerent in theatro.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below