monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 11, 3
Cumque eos dilacerassent capitaque fregissent, ita ut cerebrum in terra iaceret, deduxerunt ante urbem, ubi solebant mortua iumenta proiicere: ibique eorum corpora concremantes, ossa quae remanserant inter cadavera camelorum et asinorum permiscuerunt, ne possent facile reperiri; quod non diu latuit. Quaedam namque mulier Christiana, non tamen de Gaza, divino praecepto per noctem ea colligens et in urnam recondens, Zenoni eorum consobrino servanda contradidit. Deus enim per visum mulieri revelavit hunc virum: ei namque crat ignotus, et nuper habita persecutione celabatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below