monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 6

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 7, 2
Clericis autem omnia privilegia, honores consuetudinesque subtraxit, et leges positas pro eis solvit, ipsosque curiae tradidit; simul et a virginibus et viduis quae pro penuria inter clericos pascebantur, iussit exigi ea quae dudum a publico accepisse videbantur. Constantinus enim imperator disponens res ecclesiarum, unicuique civitati prospexit, ut clerus sufficientia emolumenta perciperet, et hoc lege firmavit; quod hactenus, mortuo Iuliano, servatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below