monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 23
Erantque graves universis Christianis, seductores viri et imperatoris semper religioni faventes. Habens itaque Iulianus plurimum vanae gloriae vitium, cunctos ante se principes laceravit in oratione quam de Caesaribus scripsit. Hac ergo arrogantia motus, etiam contra Christianos conscripsit libros. Ut ergo cocos atque tonsores expelleret, opus philosophi, non tamen imperatoris egit; ut autem detraheret atque laceraret, neque philosophi neque principis fuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below