monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.765 > uwbM.p.th.f.12.54

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 12
Post haec igitur imperator evocavit Iulianum, et constituit Caesarem dansque ei coniugem Constantiam sororem suam, contra barbaros eam destinavit ad Gallias. Hi namque barbari, quorum imperator Constantius contra Magnentium solatia petierat, cum nihil profuissent contra tyrannum, Romanorum vastabant urbes. Cum esset ergo iuvenculus Iulianus, iussit ut praeter consilium ducum nihil moliri praesumeret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below