monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 15, 5
Qui terminum vitae sortitus est nona die mensis Augusti, eodem consulatu, id est quarto anno ducentesimae octuagesimae nonae olympiadis. Aiunt enim aliqui eum igne consumptum, cum in vicum fugisset quem barbari concremaverunt. Alii vero ferunt, quia, mutato imperiali habitu, ad pedestrium venit exercitum; et cum equestres se tradidissent pugnare nolentes, in congressione universos pedestres repente confossos: ubi dicunt ipsum quoque ignoto vulnere fuisse prostratum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below