monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 13, 5
Hoc ergo fuit initium ut illo tempore Romanorum respublica calamitatibus subderetur. Barbari namque cum Thraciam tenuissent, licenter Romanorum provinciam devastabant. Haec audiens Valens, cum ab orthodoxorum exsiliis non quiesceret, tunc tamen hac se necessitate suspendit. Turbatus enim ab Antiochia Constantinopolim venit: unde etiam aliquantum Christianorum persecutio tunc cessavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below