monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 11, 2
Cuius imperium frater scilicet Gratianus et Valens patruus licet ingrate (quod eis ignorantibus factum sit), tamen postea susceperunt. Hoc itaque modo Valentinianus minor in paterno successit imperio. Is enim natus est de Iustina, quam vivente Severa priore coniuge Valentinianus hoc modo duxisse probatur uxorem. Iustus Iustinae pater, cum esset Piceni iudex Constantii temporibus, vidit in somnis quoniam ex dextro femore imperialem purpuram genuisset.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below