monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 4, 4
Sed dic mihi, tranquillissime imperator: Si puella essem in cubiculo residens, et ad lanam vacans, videremque paternam domum ignibus concremari, quid me facere congrueret? Sedere intus, et ardentem contemnere domum; an certe discurrere, ubique aquam ferre, et flammas exstinguere? Credo quia dicis hoc potius fuisse faciendum; id enim puellae sapientis est opus. Hoc ergo nunc agitur, imperator.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below