monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 49
Proinde discedentibus illis et denuo remeantibus, atque dicentibus: quia morum perfectionem potius Ecclesia quam corpus exquirat: iuravit etiam linguam suam abscidere, si ei vim niterentur inferre. Quo audito, qui venerant quieverunt. Eo siquidem tempore fuit Evagrius vir eloquentissimus atque mitissimus, a Gregorio episcopo Nazianzeno decenter eruditus, cuius etiam fuit archidiaconus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below