monumenta.ch

Bernardus Claraevallensis Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 63, 7
Ad provectiores et firmiores sermo est retorquendus, ad vineam quae iam floruit, cui quidem etsi non est quod floribus formidet a frigore, sed non fructus securi sunt a vulpibus. Dicendum apertius quid sint spiritualiter hae vulpes, cur pusillae dicantur, cur iubeantur potissimum capi, et non abigi, vel occidi: etiam introducenda diversa genera harum bestiarum ad maiorem audientium notitiam et cautelam; non sane sermone isto, ut fastidio consulamus, et nostrae devotionis alacritas perpetuetur in gratia et confessione gloriae magni Ecclesiae Sponsi Domini nostri Iesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below