monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 44
Orabat autem solummodo; et veluti quoddam tributum habens impositum, trecentas orationes Deo unaquaque die reddebat. Et ne numero forte delinqueret, trecentos lapides ponebat, et singulis orationibus lapidem mittebat in sinum. Expensis vero lapidibus, orationes sciebat esse completas. Tunc enim Pachomius abbas in Schyti florebat, a iuventute usque ad senium optime conversatus. Quem neque circa corporis sanitatem, neque circa animae passionem daemon aliquando decepit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below