monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 14
Quidam fratrum Evangelium solummodo possidebat, quod vendens pauperibus erogavit, dignum proferens memorandumque sermonem: Ipsum, inquit, verbum vendidi quod mihi semper dicit: Vende omnia tua, et da pauperibus. Est quaedam insula circa Alexandriam trans paludem Mareiae, in qua habitabat monachus contemplantibus approbatissimus, qui dixit: Omnia quae geruntur a monachis, agi propter causas quinque, id est, propter Deum, propter naturam, propter consuetudinem, propter necessitatem, propter opus manuum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below