monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.8

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 13
At ille: Umbra, inquit, tibi sufficiat; multi namque nunc iter agentium aut navigantium etiam hac refectione privantur. Deinde cum apud eum verba de abstinentia exercerem: Confide, inquit, fili, per viginti annos, neque pane, neque aqua, neque somno sum satiatus. Panem namque meum in pondere comedebam, aquam vero bibebam cum mensura; parietibus autem reclinatus somnum paululum rapiebam. Cuidam monachorum nuntiata mors patris est; at ille nuntianti: Gessa, inquit, et blasphemare noli; meus enim pater immortalis est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below