monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 9
Sed opportunum est, sicut arbitror, pauca eius dicta de monachis ac scriptura referri. Sic enim ait: Necessarium est enim vias inquirere recte praecedentium monachorum, et secundum eas exerceri. Multa enim inveniuntur ab eis dicta bene, simul et acta. Inter quos etiam hoc ait quidam: Quoniam sicca et non inaequalis diaeta charitati coniuncta, cito perducit monachum ad impassibilem portum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below