monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 4
Is enim Pambo, Athanasio episcopo deprecante, ab eremo descendit in Alexandriam. Cumque vidisset ibi mulierem theatralem, flevit; et a praesentibus inquisitus quare ploraret: Duae, inquit, me res moverunt: una, quae est illius perditio; altera vero, quia ego non tantum studeo placere Deo, quantum haec ut turpibus placere possit hominibus. Alter quidam dicebat: Monachus, nisi operatus fuerit, violento iudicatur aequalis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below