monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 12, 1
Post interitum namque tyranni, barbari quos ille contra Romanos suum evocaverat in auxilium, parati erant Romanorum fines invadere. Haec audiens imperator consuete hanc sollicitudinem Deo commisit, et orationibus occupatus cito promeruit quod quaesivit. Quae enim provenerunt barbaris enarranda sunt. Dux enim eorum nomine Rugas, fulmine percussus, interiit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below