monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 11, 1
Proclus ab aetate prima lector fuit, apud doctores tamen observans zelator quoque in rhetorica. Qui dum ad perfectam venisset aetatem, plerumque cum Attico erat episcopo exceptor sermonum eius. Et dum proficeret, ab Attico diaconus ordinatur, postea presbyter. A Sisinnio vero Cyzici consecratur episcopus. Haec equidem ei primitus provenerunt, postea thronum Constantinopolitanae sortitur Ecclesiae. Erat enim vir moribus optimis; et, ab Attico utiliter eruditus, omnia eius imitabatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below