monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 8, 9
Sylvanus quidem rhetor fuit prius Troili sophistae, et ad perfectum Christianus, vitamque monachicam diligens. Is enim doctoris pallio uti despexit: quem post haec Atticus episcopus comprehendens, episcopum Philippopoleos ordinavit. At ille tribus annis in Thracia degens, nec frigora ferre valens, cum haberet corpus valde debile atque subtile, rogavit Atticum ut eum in locum alium constitueret, dicens non ob aliam causam nisi propter frigus ea se loca mutare velle.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below