monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 5, 3
Qua gratia mundus sum a sanguine vestro, et amodo ad vos non veniam. Dum haec itaque dixisset, cum reliquis congregabatur episcopis qui eius sententiam sequebantur; praesentes ergo in duos ordines sunt divisi. Porro Cyrillus cum suis facto concilio Nestorium vocaverunt. At ille non obedivit, differens in praesentiam Ioannis Antiocheni.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below