monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 5, 2
Quinta vero die post Pentecosten, et Iuvenalis Hierosolymorum venit. Porro Ioanne Antiocheno tardante, movebant praesentes episcopi quaestionem. Cyrillus autem Alexandrinus episcopus deflorationes quasdam librorum Nestorii faciebat, eum turbare volens. Etenim erat inimicus eius. Et cum plurimi Deum confiteantur esse Iesum: Ego, inquit Nestorius, bimestrem et trimestrem nequaquam confiteor Deum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below