Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 19 Nusquam enim Dei verbi subsistentiam perimit; sed ubique id subsistere confitetur, et habere substantiam, non sicut Photinus et Samosatenus eius existentiam perimentes. Hoc enim et Manichaei a Montano dogmatizare praesumunt. Sic igitur Nestorium ego invenio sapuisse ex eius libris. Non ergo mediocrem concussionem orbi terrarum tepidissima Nestorii ratiocinatio concitavit.