monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 18
Nos enim fatemur quoniam qui de sancta Virgine natus est, crucifixus est, Dominus est gloriae, sicut dixit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Porro Nestorius dicit: Noli gloriari, Iudaee, non crucifixisti Deum: tanquam ipse Dominus gloriae idem non sit Deus.] Nam quia purum non dicit hominem Christum, sicut Photinus aut Paulus Samosatenus, etiam homiliae quas fecit ostendunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below