monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 15
Non mihi videtur Nestorius, neque Samosatenum secutus Paulum, neque Photinum, neque omnino purum hominem dixisse Christum; sed sermonem tantummodo quasi metuendum expavisse; et hoc passum, quia decenter non erat eruditus. Qui dum naturaliter eloquens fuisset, se putabat doctum, et libris antiquorum interpretum dedignabatur incumbere, omniumque se meliorem putabat esse: ignorans quia in catholica Ioannis Epistula in antiquis exemplaribus habeatur: Omnis spiritus qui solvit Iesum a Deo non est. Hunc enim sensum ex veteribus exemplaribus abstulerunt, qui separare volunt ab hominis dispensatione divinitatem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below