monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 11
Erat cum eo Anastasius presbyter ab Antiochia pariter destinatus, quem nimis honorabat, et veluti consiliarium habebat in causis. Aliquando igitur coram ecclesia Anastasius docens, ait: Dei genitricem Mariam nullus appellet. Maria enim homo fuit, et Deum ab homine generari nimis impossibile est. Hoc cum auditum fuisset, plurimos clericorum et laicorum pariter conturbavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below