monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 36, 4
Ecce enim et nos omnia pro ecclesiastica pace facientes, vestraeque dilectioni conspirantes, in eius amplexu praecessimus; et communicantes ei per eum vos alloquimur, scriptaque praesentia destinamus. Itaque secundum gratifica vota vestra, scitote nos quoque cum eo vinculo charitatis obstrictos. Debetis ergo etiam pro pietate Deo amabilium nostrorum imperatorum incessanter orare, quoniam et ipsi cognoscentes vestrum desiderium, eum vobis restituere destinarunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below