monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 31, 2
Reverendissimus episcopus Athanasius non est Dei gratia derelictus; nam licet brevi tempore humana fuerit probatione submissus, tamen debitum providentiae universa perspicientis noscitur suscepisse decretum: recipiens voluntate Dei nostroque iudicio patriam suam, pariter et Ecclesiam cuius divino nutu praesul exstabat. Huic enim consequenter oportebat nostram adesse mansuetudinem; quatenus omnia adversus eum, et eius communicatores definita, omnisque suspicio et illusio contra eum gesta, de caetero sit inanis et vacua; et relevatio, quam dudum clerici eius habuerunt, competenter firma permaneat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below