monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 29, 3
Ergo non plurimis mihi verbis opus est vobis scribere. Quaecunque enim vobis a me potuerint dici, haec iam fides vestra praecessit, et divina gratia communis orationis nostrae vota complevit. Congaudeo siquidem vobis; iterum enim dico, congaudeo, quoniam inexpugnatas animas in fide servastis. Sed etiam ipsi fratri meo Athanasio non minus congaudeo: quia licet multam sit passus tristitiam, neque una hora vestri desiderii et charitatis oblitus est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below