monumenta.ch

Bernardus Claraevallensis Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 60, 1
Ficus protulit grossos suos.. Ex superioribus pendet praesens locus. Dixerat enim tempus putationis venisse, tam ex floribus qui iam apparebant, quam ex audita turturis voce hoc asserens. Id ipsum adhuc ex grossorum productione affirmat; quia non solum ex floribus et voce turturis experimentum capitur temporis; capitur et ex ficu. Non enim non est aer indulgentior tunc, cum ficus grossos suos protulerit. Ficus flores non habet, sed pro floribus grossos mittit tempore quo caeterae arbores florent. Et quomodo flores apparent et transeunt, ad nihil utiles, nisi quod secuturi fructus quidam praenuntii sunt; ita et grossi. Oriuntur, sed immature cadunt, et dant locum maturandis, ipsi minime habiles ad vescendum. Et hinc ergo, ut dixi, sumit sponsus experimentum temporis, et argumentum suasionis, ut non pigritetur pergere sponsa ad vineas, quia non perit opera, quae tempestiva venit. Et littera quidem sic

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below