monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 25
Studete simul, vos charissimi fratres et comministri, tanquam spiritu praesentes nostro concilio consentire, atque subscriptione vestra decernere, quae ab omnibus ubique comministris nostris consonantia una serventur. Abdicamus autem illos, et extra terminos Ecclesiae catholicae procul abiicimus, qui non affirmant, quia Deus est Christus, sed aiunt, verus Deus non est, quia Filius est; sed verus Filius non est, ne genitus sit simul et ingenitus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below