monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 24
Sint igitur a nobis et omnibus anathema, eo quod verbum veritatis videantur esse cauponati. Apostolicum namque praeceptum est: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit. His ergo nullum communicare denuntiate; nulla enim communio luci ad tenebras. Hos pellite procul ab omnibus; nulla enim concordia Christo ad Belial. Servate vos, fratres charissimi, ut neque scribatis eis, neque eorum scripturas suscipiatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below