monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 13
Et licet non solum ex prioribus, sed etiam ex istis malitia eorum atque calumniae patefiant: tamen, ut neque per fugam occasionem alterius iniquitatis accipiant, curavimus contra veritatem facta eorum molimina examinare. Et hoc proposito, ex his quae gesta sunt eos calumniatores invenimus, et nihil aliud nisi adversus consacerdotes nostros insidias institutas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below