monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 9
Fugerunt enim, charissimi fratres, non solum propter calumniam adversus istos instructam, verum quia suos pro diversis criminibus accusatores occurrisse viderunt. Proferebantur enim vincula et catenae. Venerant homines ab exsilio et consacerdotes, nec non cognati pariter et amici eorum, qui propter istos mortui dignoscuntur. Et quod est admirandum, aderant episcopi, quorum unus quidem catenas gestabat et vincula quibus vinctus fuerat propter eos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below