monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 8
Sed, sicuti praediximus, evocati non venerunt, ut etiam in hoc calumniam propriam ostenderent; et quodammodo respuendo iustum iudicium, insidias suas et molimina proclamarent. Nam qui de suis dictis confidunt, etiam ad faciem probare non fugiunt. Quia vero non occurrerunt, nullum vestrum de eis ignorare confidimus. Et si forsan rursus illic quidquam machinari voluerint, sciant omnes quoniam nihil habentes quo possint consacerdotes nostros arguere, absentibus detrahunt, praesentes effugiunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below