Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 6 Scripserunt quoque ex aliis partibus episcopi, testimonium perhibentes puritati Athanasii consacerdotis nostri; et ea quae ab Eusebio et consectatoribus eius gesta sunt, nihil aliud quam mendaciis et calumniis plena esse firmantes. Cum utique evocati a charissimo et consacerdote Iulio, et non occurrentes, sicut ex scriptis eiusdem episcopi Iulii comprobatur, aperte videantur calumniatores existere.