monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 4
Venerunt enim Orientales episcopi a piissimis imperatoribus invitati, praecipue propter famam quae de charissimis nostris fratribus et comministris fuerat divulgata, id est, Athanasio Alexandrino, et Marcello Ancyrae Galatiae, et Asclepa Gazaeo; forsan etiam ad vosipsos detractiones huiusmodi pervenerunt: quoniam etiam nostras aures ventilare conati sunt, ut ea quae contra innocentes referunt, vera esse credantur, et iniqua haec haereseos celetur opinio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below