monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 22, 2
Hoc itaque modo Paulo defuncto, magisque ad coelestia regna perducto, Macedonium statuerunt episcopum, quasi consectatorem suum: quoniam proxime sancto Spiritui blasphemabat. Sed paulo post expulerunt et eum, dum creaturam non confiteretur eum quem Filium Scripturae dicunt. Quapropter respondendo illis, haeresis propriae auctor apparuit: consubstantialem quidem nec iste Patri Filium esse dicens, similem tamen per omnia Genitori docens, creatum vero Spiritum aperte denominans.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below