monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 20, 3
In qua de substantia quidem Dei nullam fecere memoriam. Eos autem qui dicunt ex non existentibus Dei Filium, aut ex alia essentia, et non ex Deo, et quia fuerit aliquando tempus aut saeculum quando non erat, abdicarunt. Porro Eudoxium Germaniciae episcopum, Martyrium atque Macedonium portitores epistularum, occidentales noluerunt suscipere sacerdotes, dicentes dogmata Nicaena sufficere, et nihil ulterius oportere tractari. Cumque Constans a fratre petens ut Athanasius suam reciperet sedem, resistentibus haereticis nihil impetrare valuisset, tunc Athanasius et Paulus adeuntes poposcerunt fieri synodum, eo quod pro defensione rectorum dogmatum expulsi probarentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below