monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 9, 2
Egit ergo ut in Antiochia Syriae synodus fieret, sub occasione quidem dedicationis ecclesiae quam pater Augustorum fabricari coeperat, et post eius obitum Constantius decimo anno eam a tempore fundationis expleverat: pro veritate autem ad subversionem atque destructionem Nicaeni concilii. Ad quam synodum convenerunt ex civitatibus diversis episcopi nonaginta.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below