monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 5, 3
Hinc ergo Athanasium et eius sectatores accusans, insidias instruebat. Huius cooperatores erant Eusebius et Theogonius, et Theodorus Perinthius, qui eloquentior videbatur, et scripsit explanationes Evangeliorum, quem plurimi Herocleioten vocant. Isti namque saepius videntes imperatorem, reversionem Athanasii multorum causam asserebant esse malorum; et non solum Aegyptum, sed etiam Palaestinam, et Phoenicen, vicinasque gentes eius gratia dicebant esse turbatas. Proinde huiusmodi verbis levissimam obsidentes imperatoris intentionem, suaserunt ut Athanasium ab Ecclesia rursus expelleret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below