monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 2, 1
Interea Athanasius ab occidentali parte in Alexandriam est reversus, quem etiam Constantinus vivens redire maluerat. Dicitur autem quia etiam testamento voluit hoc conscribere: sed quoniam ita defunctus est, eius maior filius Constantinus Hesperiarum partium princeps, hoc egit, litterasque huiusmodi ad populum destinavit Alexandrinum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below