monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.334

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 22, 1
Hoc itaque tempore talia gerebantur. Sciendum tamen quia bellum contra Procopium tyrannum gestum est consulatu Gratiani, et Dagalaiphi, circa terminum Maii mensis. Post paululum vero tempus eodem consulatu, Valentiniano principi, in Occidentis partibus constituto, natus est filius nomen referens patris, Verum Gratianus ante eius fuerat natus imperium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below