monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 19, 3
Sunt etiam alii similes eius libri, quos qui legere voluerit, eorum contemptum experimentis agnoscet. Hunc igitur Eunomium Eudoxius in Cyzico fecit episcopum, expellere nisus Eleusium. Cumque illuc venisset, utens more solito dialectica, quasi peregrinum aliquid auditoribus inferebat. Quamobrem Cyzici tumultus exortus est, eumque urbe repulerunt, non ferentes eius verborum fastum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below