monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 12, 1
Igitur Valentinianus cum ita saperet sicut Nicaeni Patres, similia profitentibus proderat; aliter vero sapientibus non erat importunus. Qui cum initio regni de urbe Constantinopolitana per Thracias properaret ad Romam, tunc episcopi Hellesponti, Bithyniae, et quicunque consubstantialem Patrem ac Filium praedicabant, legatum miserunt Hypatianum, Heracleae Perinthi praesulem, quatenus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below