monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 11, 4
Ea tempestate Messalianorum, quos Εὐχήτας, id est Orantes, appellant, haeresis est exorta. Vocantur autem et alia appellatione Ἐνθουσιασαὶ, id est sacrificatores. Ibi enim cuiusdam daemonis operationem exspectant, et hanc sancti Spiritus praesentiam arbitrantur. Qui vero integro huius rei languore participantur, aversantur operationem manuum, quasi malignam; somnoque semetipsos indulgent; et iniquitatum phantasias, prophetias appellant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below