monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 10, 3
In praesentibus itaque nostris litteris, quasi illud refertur, quod in Salvatoris nostri Iesu Christi libris ascriptum est, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae. Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? Et haec quidem sufficiebant humilitati nostrae, etiam si non vobis universales litteras mitteremus, propter tantum timorem, quem ibi praedicatis cunctae vestrae provinciae, a Patre et Filio Spiritum sanctum dividentes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below