monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 9, 7
His ergo quae praedicta sunt, contraria sapientes anathematizamus, et eos simul qui non vere anathematizant eum qui dixit, Antequam nasceretur, non fuit Filius; sed scripsit, quia et antequam opere nasceretur, virtute erat in Patre. Hoc enim et in omnibus creaturis est, quae non semper existunt sicuti Deus. Filius enim semper cum Patre est, sempiterna nativitate progenitus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below