monumenta.ch > Hieronymus > csg42.187

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 9, 3
Evangelium namque Christi nostri sic habet: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Quid ergo dicitis vos episcopi et praesules salutaris Verbi? Si ita se habet vestra probatio, diligentes alterutros, imperiali abuti dignitate quiescite; et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant: quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium a Deo angelorum repelluntur incursus, quique omnes daemones corruptores precum assiduitate confundunt, tributa secundum leges inferre non respuunt, potestatique regiae non resistunt; sed sincera voluntate et superni Dei mandata custodiunt, et nostris legibus subiugantur. Vos autem inobedientes esse monstramini.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below