monumenta.ch > Cassiodorus > sectio

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 5, 3
Verum imperator sciens quantae Athanasio inimicorum insidiae provenissent, derogationes huiusmodi non respexit; sed Lucium quidem cum multa interminatione tacere iussit; Probatianum vero eiusque sequaces eunuchos, auctores huiusmodi scelerum atque turbarum castigandos esse praecepit. Porro Athanasium, amicum sibi maximum factum, destinavit in Aegyptum; ut, sicut ei videretur, causas Ecclesiarum populosque disponeret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below