monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 4, 6
Quoniam ecclesiasticam pacem atque concordiam tua primum studuit pietas celebrare, bene novimus etiam nos, Deo amabilis imperator. Quia vero verticem huiusmodi verae unitatis et orthodoxae fidei bene sumpsisti, neque hoc ignoramus. Sed ne cum his qui adulterant veritatis dogma reputemur, tuae pietati suggerimus: quoniam sancti concilii in Nicaea olim et ab initio celebrati fidem et suscipimus et tenemus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below